- TIGILLUS
- TIGILLUSinter cognomina Iovis, de quo vide Augustin. de Civ. Dei, l. 7. c. 11. Tigillum autem a tigno est, unde forte is dictus, quod ligni instar Mundum sustineat. Aliud tegillum, pro integumento scil. corporis seu veste vili et plebeiâ frequentatum, uti ex Nonio discimus. Vide de utroque Becmannum, Origin. L. L. Apud Livium, Tigillum Sororium occurrit, l. 1. c. 26. ubi de Horatio, qui sororem interfecit: Is (Pater) quibusdam piacularibus sacrificiis factis ---- transmisso per viam tigillô capite adopertô, velut sub iugum misitiuvenem. Id hodie quoque semper refectum manet. Sororium tigillum vocantetc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.